funera natorum, rogus aspiciendus amataeconiugis et fratris plenaeque sororibus urnae.haec data poena diu viventibus, ut renovatasemper clade domus multis in luctibus inqueperpetuo maerore et nigra veste senescant.rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,exemplum vitae fuit a cornice secundae,felix nimirum, qui tot per saecula mortemdistulit atque suos iam dextra conputat annos,quique novum totiens mustum bibit. oro, parumperattendas quantum de legibus ipse queraturfatorum et nimio de stamine, cum videt acrisAntilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omniquisquis adest socius, cur haec in tempora duretquod facinus dignum tam longo admiserit aevo.haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.incolumi Troia Priamus venisset ad umbrasAssaraci magnis sollemnibus Hectore funusportante ac reliquis fratrum cervicibus interIliadum lacrimas, ut primos edere,planctusCassandra inciperet scissaque Polyxena palla,si foret extinctus diverso tempore, quo noncoeperat audaces Paris aedificare carinas,longa dies igitur quid contulit? omnia viditeversa et flammis Asiam ferroque cadentem.tunc miles tremulus posita tulit arma tiaraet ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,qui domini cultris tenue et miserabile collumpraebet ab ingrato iam fastiditus aratro.exitus ille utcumque hominis, sed torva caninolatravit rictu quae post hunc vixerat uxor.Festino ad nostros et regem transeo Pontiet Croesum, quem vox iusti facunda Solonisrespicere ad longae iussit spatia ultima vitae.exilium et carcer Minturnarumque paludeset mendicatus victa Carthagine panishinc causas habuere; quid illo cive tulissetnatura in terris, quid Roma beatius umquam,si circumducto captivorum agmine et omni