usque adeo gravis uxori natisque sibique,ut captatori moveat fastidia Cosso,non eadem vini atque cibi torpente palatogaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel siconeris, iacet exiguus cum ramice nervuset quamvis tota palpetur nocte, iacebit.anne aliquid sperare potest haec inguinis aegricanities? quid quod merito suspecta libido estquae venerem adfectat sine viribus? Aspice partisnunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,sit licet eximius, citharoedo sive Seleucoet quibus aurata mos est fulgere lacerna?quid refert, magni sedeat qua parte theatriqui vix cornicines exaudiet atque tubarumconcentus? clamore opus est, ut sentiat aurisquem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguisfebre calet sola, circumsilit agmine factomorborum omne genus, quorum si nomina quaeras,promptius expediam quot amaverit Oppia moechos,quot Themison aegros autumno occident uno,quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirruspupillos; quot longa viros exorbeat unoMaura die, quot discipulos inclinet Hamillus;percurram citius quot villas possideat nuncquo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambosperdidit ille oculos et luscis invidet; huiuspallida labra cibum accipiunt digitis alienis,ipse ad conspectum cenae diducere rictumsuetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quemore volat pleno mater ieiuna, sed omnimembrorum damno maior dementia, quae necnomina servorum nec vultum agnoscit amicicum quo praeterita cenavit nocte, nec illosquos genuit, quos eduxit, nam codice saevoheredes vetat esse suos, bona tota ferunturad Phialen; tantum artificis valet halitus orisquod steterat multis in carcere fornicis annis.Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt