mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,donec Bithyno libeat vigilare tyranno,finem animae, quae res humanas miscuit olim,non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed illeCannarum vindex et tanti sanguinis ultoranulus, i demens et saevas curre per Alpes,ut pueris placeas et declamatio fias!Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;aestuat infelix angusto limite mundiut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,sarcophago contentus erit. mors sola fateturquantula sint hominum corpuscula. creditur olimvelificatus Athos et quidquid Graecia mendaxaudet in historia, constratum classibus isdemsuppositumque rotis solidum mare, credimus altosdefecisse amnes epotaque flumina Medoprandente et madidis cantat quae Sostratus alis;ille tamen qualis rediit Salamine relicta,in Corum atque Eurum solitus saevire flagellisbarbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:mitius id sane, quod non et stigmate dignumcredidit; huic quisquam vellet servire deorum?sed qualis rediit? nempe una nave, cruentisfluctibus ac tarda per densa cadavera prora,has totiens optata exegit gloria poenas.Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,sed quam continuis et quantis longa senectusplena malis! deformem et taetrum ante omnia vultumdissimilemque sui, deformem pro cute pellempendentisque genas et talis aspice rugasquales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,in vetula scalpit iam mater simia bucca.plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior illehoc atque ille alio, multum hic robustior illo:una senum facies, cum voce trementia membraet iam leve caput madidique infantia nasi,frangendus misero gingiva panis inermi;