sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.o fortunatam natam me consule Romam:Antoni gladios potuit contemnere, si sicomnia dixisset, videnda poemata maloquam te, conspicuae divina Philippica famae,volvens a prima quae proxima, saevus et illumexitus eripuit, quem mirabantur Athenaetorrentem et pleni moderantem frena theatri.dis ille adversis genitus fatoque sinistro,quem pater ardentis massae fuligine lippusa carbone et forcipibus gladiosque parantiincude et luteo Vulcano ad rhetora misit.Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeislorica et fracta de casside buccula pendenset curtum temone iugum victaeque triremisaplustre et summo tristis captivus in arcuhumanis maiora bonis creduntur. ad hoc seRomanus Graiusque et barbarus induperatorerexit, causas discriminis atque laborisinde habuit; tanto maior famae sitis est quamvirtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,praemia si tollas? patriam tamen obruit olimgloria paucorum et laudis titulique cupidohaesuri saxis cinerum custodibus, ad quaediscutienda valent sterilis mala robora fici,quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.Expende Hannibalem; quot libras in duce summoinvenies? hic est, quem non capit Africa Mauropercussa oceano Niloque admota tepenti,rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!additur imperiis Hispania, Pyrenaeumtransilit; opposuit natura Alpemque nivemque:diducit scopulos et montem rumpit aceto,iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:acti, inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portasfrangimus et media vexillum pono Subura.’o qualis facies et quali digna tabella,cum Gaetula ducem portaret belua luscum!exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idemnempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus