omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usqueAuroram et Gangen, pauci dinoscere possuntvera bona atque illis multum diversa, remotaerroris nebula, quid enim ratione timemusaut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut teconatus non paeniteat votique peracti?evertere domos totas optantibus ipsisdi faciles, nocitura toga, nocitura petunturmilitia; torrens dicendi copia multiset sua mortifera est facundia, viribus illeconfisus periit admirandisque lacertis,sed plures nimia congesta pecunia curastrangulat et cuncta exuperans patrimonia censusquanto delphinis ballaena Britannica maior,temporibus diris igitur iussuque NeronisLonginum et magnos Senecae praedivitis hortosclausit et egregias Lateranorum obsidet aedestota cohors: rarus venit in cenacula miles.pauca licet portes argenti vascula purinocte iter ingressus, gladium centumque timebiset motae ad lunam trepidans harundinis umbramcantabit vacuus coram latrone viator.Prima fere vota et cunctis notissima templisdivitiae, crescant ut opes, ut maxima totonostra sit arca foro. sed nulla aconita bibunturfictilibus: tunc illa time, cum pocula sumesgeminata et lato Setinum ardebit in auro.iamne igitur laudas quod de sapientibus alterridebat, quotiens de limine moverat unumprotuleratque pedem, flebat contrarius auctor?sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.perpetuo risu pulmonem agitare solebatDemocritus, quamquam non essent urbibus illispraetextae trabeae fasces lectica tribunal;quid si vidisset praetorem curribus altisextantem et medii sublimem pulvere circiin tunica Iovis et pictae Sarrana ferentemex umeris aulaea togae magnaeque coronaetantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?