quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?tollis enim et libris actorum spargere gaudesargumenta viri. foribus suspende coronas:iam pater es, dedimus quod famae opponere possis,iura parentis habes, propter me scribens heres,legatum omne capis nec non et dulce caducum.commoda praeterea iungentur multa caducis,si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris,Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum,haec soli commissa tibi celare mementoet tacitus nostras intra te fige querellas.nam res mortifera est inimicus pumice levis;qui modo secretum commiserat, ardet et odit,tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,fuste aperire caput, candelam adponere valvisnon dubitat, nec contemnas aut despicias quodhis opibus numquam cara est annona veneni.ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’O Corydon, Corydon, secretum divitis ullumesse putas? servi ut taceant, iumenta loquenturet canis et postes et marmora, claude fenestras,vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,proximus ante diem caupo sciet, audiet et quaefinxerunt pariter libarius archimagiricarptores. quod enim dubitant componere crimenin dominos, quotiens rumoribus ulciscunturbaltea? nec derit qui te per compita quaeratnolentem et miseram vinosus inebriet aurem,illos ergo roges quidquid paulo ante petebasa nobis, taceant illi. sed prodere maluntarcanum, quam subrepti potare Falernipro populo faciens quantum Saufeia bibebat,vivendum recte cum propter plurima tum est hisidcirco ut possis linguam contemnere servi.praecipue causis, ut linguas mancipiorumcontemnas, nam lingua mali pars pessima servi;deterior tamen hic qui liber non erit illis,