quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebatRavola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.non erit hac facie miserabilior CrepereiusPollio, qui triplicem usuram praestare paratuscircumit et fatuos non invenit, unde repentetot rugae? certe modico contentus agebasvernam equitem, conviva ioco mordente facetiiset salibus vehemens intra pomeria natis.omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccaesilva comae, nullus tota nitor in cute, qualemBruttia praestabat calidi tibi fascia visci,sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.quid macies aegri veteris, quem tempore longotorret quarta dies olimque domestica febris?deprendas animi tormenta latentis in aegrocorpore, deprendas et gaudia; sumit utrumqueinde habitum facies, igitur flexisse viderispropositum et vitae contrarius ire priori.nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et GanymedemPacis et advectae secreta Palatia matriset Cererem (nam quo non prostat femina templo?)notior Aufidio moechus celebrare solebas,quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nulluminde operae pretium, pingues aliquando lacernas,munimenta togae, duri crassique coloriset male percussas textoris pectine Galliaccipimus, tenue argentum venaeque secundae,fata regunt homines, fatum est et partibus illisquas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,nil faciet longi mensura incognita nervi,quamvis te nudum spumanti Virro labelloviderit et blandae adsidue densaeque tabellaesollicitent, .quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti ;computat, et cevet. ponatur calculus, adsintcum tabula pueri; numera sestertia quinqueomnibus in rebus: numerentur deinde labores,