et metues ne tu sic Creticus aut Camerinus.His ego quem monui? tecum est mihi sermo, RubelliBlande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquamfeceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,non quae ventoso conducta sub aggere texit,vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,quorum nemo queat patriam monstrare parentis;ast ego Cecropides.’ vivas et originis huiusgaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritemfacundum invenies: solet hic defendere causasnobilis indocti; veniet de plebe togataqui iuris nodos et legum aenigmata solvat;hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavicustodes aquilas, armis industrius. at tunil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:nullo quippe alio vineis discrimine quam quodilli marmoreum caput est, tua vivit imago.Dic mihi, Teucrorum proles: animalia mutaquis generosa putet nisi fortia? nempe volucremsic laudamus equum, facili cui plurima palmafervet et exultat rauco victoria circo;nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuiusclara fuga ante alios et primus in aequore pulvis,sed venale pecus Coryphaei posteritas etHirpini, si rara iugo victoria sedit;nil ibi maiorum respectus, gratia nullaumbrarum; dominos pretiis mutare iubenturexiguis, trito ducunt epiraedia collosegnipedes dignique molam versare nepotes,ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,quod possim titulis incidere praeter honoresquos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbumtradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;rarus enim ferme sensus communis in illafortuna, sed te censeri laude tuorum,Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futuraelaudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,ne conlapsa ruant subductis tecta columnis,