municipalis eques, galeatum ponit ubiquepraesidium attonitis et in omni monte laborat,tantum igitur muros intra toga contulit illinominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantumThessaliae campis Octavius abstulit udocaedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.Arpinas alius Volscorum in monte solebatposcere mercedes alieno lassus aratro,nodosam post haec frangebat vertice vitem,si lentus pigra muniret castra dolabra;hic tamen et Cimbros et summa pericula rerumexcipit et solus trepidantem protegit urbem.atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabantqui numquam attigerant maiora cadavera corvi,nobilis ornatur lauro collega secunda.Plebeiae Deciorum animae, plebeia fueruntnomina; pro totis legionibus hi tamen et proomnibus auxiliis atque omni pube Latinasufficiunt dis infernis Terraeque parenti;pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.Ancilla natus trabeam et diadema Quiriniet fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.prodita laxabant portarum claustra tyrannisexulibus iuvenes ipsius consulis et quosmagnum aliquid dubia pro libertate deceret,quod miraretur cum Coclite Mucius et quaeimperii fines Tiberinum virgo natavit:occulta ad patres produxit crimina servusmatronis lugendus, at illos verbera iustisadficiunt poenis et legum prima securis.Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sisAeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,quam te Thersitae similem producat Achilles,et tamen, ut longe repetas longeque revolvasnomen, ab infami gentem deducis asylo:maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorumaut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristisoccurras, fronte obducta ceu Marsya victus,