res haut mira tamen citharoedo principe mimusnobilis, haec ultra quid erit nisi ludus? et illicdedecus urbis habes, nec murmillonis in armisnec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina;damnat enim tales habitus, sed damnat et, odit;nec galea faciem abscondit; movet ecce tridentem.postquam vibrata pendentia retia dextranequiquam effudit, nudum ad spectacula voltumerigit et tota fugit agnoscendus harena.credamus tunicae, de faucibus aurea cum seporrigat.et longo iactetur spira galero.ergo ignominiam graviorem pertulit omnivulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.Libera si dentur populo suffragia, quis tamperditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?cuius supplicio non debuit una pararisimia nec serpens unus nec culleus unus.par Agamemnonidae crimen, sed causa facit remdissimilem: quippe ille deis auctoribus ultorpatris erat caesi media inter pocula, sed necElectrae iugulo se polluit aut Spartamsanguine coniugii, nullis aconita propinquismiscuit, in scaena numquam cantavit Orestes,Troica non scripsit, quid enim Verginius armisdebuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?haec opera atque hae sunt generosi principis artes,gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantuprostitui Graiaeque apium meruisse coronae,maiorum effigies habeant insignia vocis,ante pedes Domiti longum tu pone Thyestaesyrma vel Antigones vel personam Melanippes,et de marmoreo citharam suspende colosso.Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegiinveniet quisquam sublimius? arma tamen vosnocturna et flammas domibus templisque paratis,ut bracatorum pueri Senonumque minores,ausi quod liceat tunica punire molesta.sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae