qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?curandum in primis ne magna iniuria fiatfortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam estauri atque argenti: scutum gladiumque relinques,et iaculum et galeam spoliatis arma supersunt.Quod modo proposui, non est sententia: verum est,credite me vobis folium recitare Sibyllae,si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunalvendit acersecomes, si nullum in coniuge crimennec per conventus et cuncta per oppida curvisunguibus ire parat nummos raptura Celaeno,tum licet a Pico numeres genus, altaque si tenomina delectant, omnem Titanida pugnaminter maiores ipsumque Promethea ponas,.de quocumque voles proavum tibi sumito libro.quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,si frangis virgas sociorum in sanguine, si tedelectant hebetes lasso lictore secures,incipit ipsorum contra te stare parentumnobilitas claramque facem praeferre pudendis.omne animi vitium tanto conspectus in secrimen habet, quanto maior qui peccat habetur,quo mihi te solitum falsas signare tabellasin templis quae fecit avus statuamque parentisante triumphalem? quo, si nocturnus adultertempora Santonico velas adoperta cucullo?Praeter maiorum cineres atque ossa volucricarpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse.ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul.nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testesintendunt oculos, finitum tempus honoriscum fuerit, clara Lateranus luce flagellumsumet et occursum numquam trepidabit amiciiam senis ac virga prior annuet, atque maniplossolvet et infundet iumentis hordea lassis.interea, dum lanatas robumque iuvencummore Numae caedit, Iovis ante altaria iuratsolam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.