gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?curritur ad vocem iucundam et carmen amicaeThebaidos, laetam cum fecit Statius urbempromisitque diem: tanta dulcedine captosadficit ille animos tantaque libidine volgiauditur; sed cum fregit subsellia versu,esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.ille et militiae multis largitur honorem,semenstri digitos vatum circumligat auro:quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinoset Baream, tu nobilium magna atria curas?praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeiusaut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?tunc par ingenio pretium, tunc utile multispallere et vinum toto nescire Decembri.Vester porro labor fecundior, historiarumscriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.nullo quippe modo millensima pagina surgitomnibus et crescit multa damnosa papyro;sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?quis dabit historico quantum daret acta legenti?Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.dic igitur quid causidicis civilia praestentofficia et magno comites in fasce libelli.ipsi magna sonant, sed tum cum creditor auditpraecipue, vel si tetigit latus acrior illoqui venit ad dubium grandi cum codice nomen.tunc inmensa cavi spirant mendacia follesconspuiturque sinus: veram deprendere messemsi libet, hinc centum patrimonia causidicorum,parte alia solum russati pone Lacertae.consedere duces, surgis tu pallidus Aiaxdicturus dubia pro libertate bubulcoiudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lassoAgantur virides, scalarum gloria, palmae.quod vocis pretium? siccus petasunculus et vaspelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,