haec longe ferrata domus servire iubetur,in qua sollicitas imitatur ianua portas,scit dare libertos extrema in parte sedentisordinis et magnas comitum disponere voces:nemo dabit regum quanti subsellia constantet quae conducto pendent anabathra tigillo,quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcosducimus et litus sterili versamus aratro,nam si discedas, laqueo tenet ambitiosiconsuetudo mali, tenet insanabile multosscribendi cacoethes et aegro in corde senescit.Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,qui nil expositum soleat deducere nec quicommuni feriat carmen triviale moneta,hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,anxietate carens animus facit, omnis acerbiinpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendisfontibus Aonidum. neque enim cantare sub antroPierio thyrsumque potest contingere maestapaupertas atque aeris inops, quo nocte diequecorpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe!quis locus ingenio, nisi cum se carmine solovexant et dominis Cirrhae Nysaeque ferunturpectora vestra duas non admittentia curas?magnae mentis opus, nec de lodice parandaattonitae, currus et equos faciesque deorumaspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.nam si Vergilio puer et tolerabile dessethospitium, caderent omnes a crinibus hydri,surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sitnon minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?non habet infelix Numitor quod mittat amico:Quintillae quod donet habet, nec defuit illiunde emeret multa pascendum carne leonemiam domitum; constat leviori belua sumptunimirum et capiunt plus intestina poetae.Contentus fama iaceat Lucanus in hortismarmoreis, et Serrano tenuique Saleio