servis regna dabunt, captivis fata triumphum.felix ille tamen corvo quoque rarior albo.paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,sicut Thrasimachi probat exitus atque SecundiCarrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terramspirantisque crocos et in urna perpetuum ver,qui praeceptorem sancti voluere parentisesse loco. metuens virgae iam grandis Achillescantabat patriis in montibus et cui non tunceliceret risum citharoedi cauda magistri;sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfertquantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hocquodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,discipuli custos praemordet acoenonoetuset qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,et patere inde aliquid decrescere, non aliter quaminstitor hibernae tegetis niveique cadurci,dummodo non pereat mediae quod noctis ab horasedisti, qua nemo faber, qua nemo sederetqui docet obliquo lanam deducere ferro;dummodo non pereat totidem olfecisse lucernasquot stabant pueri, cum totus decolor essetFlaccus et haereret nigro fuligo Maroni.Rara tamen merces quae cognitione tribuninon egeat. sed vos saevas inponite leges,ut praeceptori verborum regula constet,ut legat historias, auctores noverit omnestamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatusdum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicatnutricem Anchisae, nomen patriamque novercaeAnchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,ut si quis cera voltum facit; exigite ut sitet pater ipsius coetus, ne turpia ludant,ne faciant vicibus; non est leve tot puerorum