aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.si quater egisti, si contigit aureus unus,inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.Aemilio dabitur quantum licet, et melius nosegimus; huius enim stat currus aeneus, altiquadriiuges in vestibulis, atque ipse ferocibellatore sedens curvatum hastile minatureminus et statua meditatur proelia lusca.sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic estTongilii, magno cum rhinocerote lavariqui solet et vexat lutulenta balnea turba,perque forum iuvenes longo premit assere Maedosempturus pueros argentum murrina villas;spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.et tamen est illis hoc utile: purpura venditcausidicum, vendunt amethystina; convenit illiet strepitu et facie maioris vivere census,sed finem inpensae non servat prodiga Roma.Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentosnunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.respicit haec primum qui litigat, an tibi serviocto, decem comites, an post te sella, togatiante pedes, ideo conducta Paulus agebatsardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,quam Basilus. rara in tenui facundia panno.quando licet Basilo flentem producere matrem?quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat teGallia vel potius nutricula causidicorumAfrica, si placuit mercedem ponere linguae.Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,perferet atque eadem cantabit versibus isdem;occidit miseros crambe repetita magistros,quis color et quod sit causae genus atque ubi summaquaestio, quae veniant diversa e parte sagittae,nosse volunt omnes, mercedem solvere nemomercedem appellas? quid enim scio? culpa docentisscilicet arguitur, quod laevae parte mamillaenil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta