Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;solus enim tristes hac tempestate Camenasrespexit, cum iam celebres notique poetaebalneolum Gabiis, Romae conducere furnostemptarent, nec foedum alii nec turpe putarentpraecones fieri, cum desertis Aganippesvallibus esuriens migraret in atria Clio;nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbraostendatur, ames nomen victumque Machaeraeet vendas potius commissa quod auctio venditstantibus, oenophorum tripedes armaria cistas,Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.hoc satius quam si dicas sub iudice vidiquod non vidisti, faciant equites Asianiquamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,altera quos nudo traducit Gallia talo.Nemo tamen studiis indignum ferre laboremcogetur posthac, nectit quicumque canoriseloquium vocale modis laurumque momordit.hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vosmateriamque sibi ducis indulgentia quaerit,si qua aliunde putas rerum expectanda tuarumpraesidia atque ideo croceae membrana tabellaeimpletur, lignorum aliquid posce ocius et quaecomponis dona Veneris, Telesine, marito,aut clude et positos tinea pertunde libellos,frange miser calamum vigilataque proelia dele,qui facis in parva sublimia carmina cella,ut dignus venias hederis et imagine macra.spes nulla ulterior; didicit iam dives avarustantum admirari, tantum laudare disertos,ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetaset pelagi patiens et cassidis atque ligonis.taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamqueTerpsichoren odit facunda et nuda senectus.Accipe nunc artes ne quid tibi conferat istequem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,ipse facit versus, atque uni cedit Homeropropter mille annos, et si dulcedine famaesuccensus recites, maculosas commodat aedes;