nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.Nupta senatori comitata est Eppia ludumad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,prodigia et mores urbis damnante Canopo.inmemor illa domus et coniugis atque sororisnil patriae indulsit, plorantesque improba natos,utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,sed quamquam in magnis opibus plumaque paternaet segmentatis dormisset parvula cunis,contempsit pelagus; famam contempserat olim,cuius apud molles minima est iactura cathedras.Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantempertulit Ionium constanti pectore, quamvismutandum totiens esset mare. iusta periclisi ratio est et honesta, timent pavidoque gelanturpectore nec tremulis possunt insistere plantis:fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritumconvomit, haec inter nautas et prandet et erratper puppem et duros gaudet tractare rudentis.Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventaEppia? quid vidit propter quod ludia dicisustinuit? nam Sergiolus iam radere gutturcoeperat et secto requiem sperare lacerto;praeterea multa in facie deformia, sicutattritus galea mediisque in naribus ingensgibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sororiatque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idemaccepta rude coepisset Veiento videri.Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?respice rivales divorum, Claudius audiquae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,ausa Palatino tegetem praeferre cubili,sumere nocturnos meretrix Augusta cuculloslinquebat comite ancilla non amplius una.sed nigrum flavo crinem abscondente galero