tune duos? septem, si septem forte fuissent!Credamus tragicis quidquid de Colchide torvadicitur et Procne; nil contra conor. et illaegrandia monstra suis audebant temporibus, sednon propter nummos; minor admiratio summisdebetur monstris, quotiens facit ira nocenteshunc sexum et rabie iecur incendente ferunturpraecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus monssubtrahitur clivoque latus pendente recedit:illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingenssana facit, spectant subeuntem fata maritiAlcestim, et similis si permutatio detur,morte viri cupiant animam servare catellae.occurrent multae tibi Belides atque Eriphylaemane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipenneminsulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;sed tamen et ferro, si praegustarit AtridesPontica ter victi cautus medicamina regis.