corpore laturos, stat Fortuna inproba noctuadridens nudis infantibus; hos fovet omniinvolvitque sinu, domibus tunc porrigit altissecretumque sibi mimum parat; hos amat, his seingerit utque suos semper producit alumnos.Hic magicos adfert cantus, hic Thessala venditphiltra, quibus valeat mentem vexare maritiet solea pulsare natis: quod desipis, inde est,inde animi caligo et magna oblivio rerumquas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si nonsemper aquam portes rimosa ad dolia, semperistud onus subeas ipsis manantibus urnis,quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.et furere incipias ut avunculus ille Neronis,cui totam tremuli frontem Caesonia pulliinfudit. quae non faciet quod principis uxor?ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,non aliter quam si fecisset Iuno marituminsanum, minus ergo nocens erit Agrippinaeboletus, siquidem unius praecordia pressitille senis tremulumque caput descendere iussitin caelum et longa manantia labra saliva;haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.tanti partus equae, tanti una venefica constat.Oderunt natos de paelice: nemo repugnet,nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,custodite animas et nulli credite mensae:livida materno fervent adipata veneno.mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illaquae peperit, timidus praegustet pocula papas.Fingimus haec altum satura sumente cothurnumscilicet, et finem egressi legemque priorumgrande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,confiteor, puerisque meis aconita paravi,quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’tune duos una, saevissima vipera, cena?