Consulit ictericae lento de funere matris,ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororemefferat et patruos, an sit victurus adulterpost ipsam: quid enim maius dare numina possunt?haec tamen ignorat quid sidus triste mineturSaturni, quo laeta Venus se proferat astro,quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:illius occursus etiam vitare memento,in cuius manibus ceu pinguia sucina tritascernis ephemeridas, quae nullum consulit et iamconsulitur, quae castra viro patriamque petentenon ibit pariter numeris revocata Thrasylli.ad primum lapidem vectari cum placet, horasumitur ex libro; si prurit frictus ocelliangulus, inspecta genesi collyria poscit;aegra licet iaceat, capiendo nulla videturaptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimquemetarum et sortes ducet frontemque manumquepraebebit vati crebrum poppysma roganti,divitibus responsa dabit Phryx augur, et Indusconductus, dabit astrorum mundique peritusatque aliquis senior qui publica fulgura condit:plebeium in circo positum est et in aggere fatum;quae nudis longum ostendit cervicibus aurumconsulit ante falas delphinorumque columnasan saga vendenti nubat caupone relicto.Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnisnutricis tolerant fortuna urguente labores;sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,tantum artes huius, tantum medicamina possunt,quae steriles facit atque homines in ventre necandosconducit. gaude, infelix, atque ipse bibendumporrige quidquid erit; nam si distendere velletet vexare uterum pueris salientibus, essesAethiopis fortasse pater, mox decolor heresimpleret tabulas numquam tibi mane videndus.Transeo suppositos et gaudia votaque saepead spurcos decepta lacus, atque inde petitospontifices, salios Scaurorum nomina falso