totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentiserepet genibus; si candida iusserit Io,ibit ad Aegypti finem calidaque petitasa Meroe portabit aquas ut spargat in aedeIsidis, antiquo quae proxima surgit ovili.credit enim ipsius dominae se voce moneri:en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,qui grege linigero circumdatus et grege calvoplangentis populi currit derisor Anubis.ille petit veniam, quotiens non abstinet uxorconcubitu sacris observandisque diebusmagnaque debetur violato poena cadurcoet movisse caput visa est argentea serpens;illius lacrimae meditataque murmura praestantut veniam culpae non abnuat, ansere magnoscilicet et tenui popano corruptus, Osiris.Cum dedit ille locum, cophino faenoque relictoarcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,interpres legum Solymarum et magna sacerdosarboris ac summi fida internuntia caeli.implet et illa manum, set parcius; aere minutoqualiacumque voles Iudaei somnia vendunt.Spondet amatorem tenerum vel divitis orbitestamentum ingens calidae pulmone columbaetractato Armenius vel Commagenus haruspex;pectora pullorum rimabitur, exta catelli,interdum et pueri; faciet quod deferat ipse.Chaldaeis set maior erit fiducia: quidquiddixerit astrologus, credent a fonte relatumHammonis, quoniam Delphis oracula cessantet genus humanum damnat caligo futuri,praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,cuius amicitia conducendaque tabellamagnus civis obit et formidatus Othoni.inde fides artis, sonuit si dextera ferrolaevaque, si longe castrorum in carcere mansit,nemo mathematicus genium indemnatus habebit,sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitticontigit et parva tandem caruisse Seripho.