intonet horrendum iam cognitione peracta.Praefectura domus Sicilia non mitior aula;nam si constituit solitoque decentius optatornari et properat iamque experiatur in hortisaut aput Isiacae potius sacraria lenae,disponit crinem laceratis ipsa capillisnuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.altior hic quare cincinnus? taurea punitcontinuo flexi crimen facinusque capilli.quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,si tibi displicuit nasus tuus? altera laevumextendit pectitque comas et volvit in orbem.est in consilio materna admotaque lanisemerita quae cessat acu; sententia primahuius erit, post hanc aetate atque arte minorescensebunt, tamquam famae discrimen agaturaut animae: tanta est quaerendi cura decoris,tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altumaedificat caput; Andromachen a fronte videbis;post minor est, credas aliam, cedo si breve parvisortita est lateris spatium breviorque videturvirgine Pygmaea nullis adiuta cothurniset levis erecta consurgit ad oscula planta.nulla viri cura interea nec mentio fietdamnorum. vivit tamquam vicina mariti,hoc solo propior quod amicos coniugis oditet servos, gravis est rationibus. Ecce furentisBellonae matrisque deum chorus intrat et ingenssemivir, obscaeno facies reverenda minori,mollia qui rapta secuit genitalia testaiam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt,plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.grande sonat metuique iubet Septembris et Austriadventum, nisi se centum lustraverit oviset xerampelinas veteres donaverit ipsi,ut quidquid subiti et magni discriminis instatin tunicas eat et totum semel expiet annum,hibernum fracta glacie descendet in amnem,ter matutino Tiberi mergetur et ipsisverticibus timidum caput abluet, inde superbi