nam quae docta nimis cupit et facunda videri,crure tenus medio tunicas succingere debet,caedere Silvano porcum, quadrante lavari.non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,dicendi genus aut curvum sermone rotatotorqueat enthymema, nec historias sciat omnes,sed quaedam ex libris et non intellegat, odihanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artemservata semper lege et ratione loquendiignotosque mihi tenet antiquaria versusnec curanda viris opicae castigat amicaeverba; soloecismum liceat fecisse marito.Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,cum virides gemmas collo circumdedit et cumauribus extentis magnos commisit elenchos;intolerabilis nihil est quam femina dives.interea foeda aspectu ridendaque multopane tumet facies aut pinguia Poppaeanaspirat, et hinc miseri viscantur labra mariti:ad moechum lota veniunt cute. quando viderivult formosa domi? moechis foliata parantur,his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;incipit agnosci, atque illo lacte foveturpropter quod secum comites educit asellasexul Hyperboreum si dimittetur ad axem.sed quae mutatis inducitur atque foveturtot medicaminibus coctaeque siliginis offasaccipit et madidae, facies dicetur an ulcus?Est pretium curae penitus cognoscere totoquid faciant agitentque die. si nocte maritusaversus iacuit, periit libraria, ponuntcosmetae tunicas, tarde venisse Liburnusdicitur et poenas alieni pendere somnicogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,aut latum pictae vestis considerat aurum,et caedit, longi relegit transversa diurniet caedit, donec lassis caedentibus exi