quid fieri non posse putes, si iungitur ullaVrsidio? si moechorum notissimus olimstulta maritali iam porrigit ora capistro,quem totiens texit perituri cista Latini?quid quod et antiquis uxor de moribus illiquaeritur? o medici, nimiam pertundite venam,delicias hominis! Tarpeium limen adorapronus et auratam Iunoni caede iuvencam,si tibi contigerit capitis matrona pudici.paucae adeo Cereris vittas contingere dignae,quarum non timeat pater oscula: necte coronampostibus et densos per limina tende corymbos.unus Hiberinae vir sufficit? ocius illudextorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.magna tamen fama est cuiusdam rure paternoviventis? vivat Gabiis ut vixit in agro,vivat Fidenis, et agello cedo paterno,quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut inspeluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?Porticibusne tibi monstratur femina votodigna tuo? cuneis an habent spectacula totisquod securus ames quodque inde excerpere possis?chironomon Ledam molli saltante BathylloTuccia vesicae non imperat, Apula gannitsicut in amplexu subito et miserabile longum;attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessantet vacuo clusoque sonant fora sola theatro,atque a plebeis longe Megalesia, tristespersonam thyrsumque tenent et subligar Acci.Vrbicus exodio risum movet Atellanaegestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,solvitur his magno comoedi fibula, sunt quaeChrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedogaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?accipis uxorem de qua citharoedus. Echionaut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.longa per angustos figamus pulpita vicos,ornentur postes et grandi ianua lauro,ut testudineo tibi, Lentule, conopeo