dicet quis viduam praegnatem fecerit et quomense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.instantem regi Armenio Partimque cometenprima videt, famam rumoresque illa recentisexcipit ad portas, quosdam facit; isse Niphatenin populos magnoque illic cuncta arva teneridiluvio, nutare urbes, subsidere terrasquocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quaevicinos humiles rapere et concidere lorisexorata solet, nam si latratibus altirumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,adferte atque illis dominum iubet ante feriri,deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.balnea nocte subit, conchas et castra moverinocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,callidus et cristae digitos inpressit aliptesac summum dominae femur exclamare coegit,convivae miseri interea somnoque famequeurguentur. tandem illa venit rubicundula, totumoenophorum sitiens, plena quod tenditur urnaadmotum pedibus, de quo sextarius alterducitur ante cibum rabidam facturus orexim,dum redit et loto terram ferit intestino,marmoribus rivi properant, aurata Falernumpelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longusdeciderit serpens, bibit et vomit, ergo maritusnauseat atque oculis bilem substringit opertis.Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,committit vates et comparat, inde Maronematque alia parte in trutina suspendit Homerum.cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnisturba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,tot pariter pelves ac tintinnabula dicaspulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:una laboranti poterit succurrere Lunae,inponit finem sapiens et rebus honestis;