oscula delectent et desperatio barbaeet quod abortivo non est opus. illa voluptassumma tamen, quod iam calida matura iuventainguina traduntur medicis, iam pectine nigro;ergo expectatos ac iussos crescere primumtesticulos, postquam coeperunt esse bilibres,tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.mangonum pueros vera ac miserabilis uritdebilitas, follisque pudet cicerisque relicti.conspicuus longe cunctisque notabilis intratbalnea nec dubie custodem vitis et hortiprovocat a domina factus spado, dormiat illecum domina, sed tu iam durum, Postume, iamquetondendum eunucho Bromium committere noli.Si gaudet cantu, nullius fibula duratvocem vendentis praetoribus, organa semperin manibus, densi radiant testudine totasardonyches; crispo numerantur pectine chordae,quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc sesolatur, gratoque indulget basia plectro.quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appiet farre et vino Ianum Vestamque rogabat,an Capitolinam deberet Pollio quercumsperare et fidibus promittere, quid faceret plusaegrotante viro, medicis quid tristibus ergafiliolum? stetit ante aram nec turpe putavitpro cithara velare caput dictataque verbapertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.dic mihi nunc quaeso, die, antiquissime divom,respondes his, Iane pater? magna otia caeli;non est, quod video, non est quod agatur aput vos.haec de comoedis te consulit, illa tragoedumcommendare volet, varicosus fiet haruspex.Sed cantet potius quam totam pervolet urbemaudax et coetus possit quae ferre virorumcumque paludatis ducibus praesente maritoipsa loqui recta facie siccisque mamillis.haec eadem novit quid toto fiat in orbe, quid Seres,quid Thraces agant, secreta novercaeet pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;