formica tandem quidam expavere magistra:prodiga non sentit pereuntem femina censum.ac velut exhausta redivivus pullulet arcanummus et e pleno tollatur semper acervo,non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.In quacumque domo vivit luditque professusobscenum, tremula promittit et omnia dextra,invenies omnis turpes similesque cinaedis.his violare cibos sacraeque adsistere mensaepermittunt, et vasa iubent frangenda lavari,cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.purior ergo tuis laribus meliorque lanista,in cuius numero longe migrare iubeturpsellus ab Eupholio; quid quod nec retia turpiiunguntur tunicae, nec cella ponit eademmunimenta umeri pulsatamque arma tridentemqui nudus pugnare solet? pars ultima ludiaccipit has animas aliusque in carcere nervos,sed tibi communem calicem facit uxor et illis,cum quibus Albanum Surrentinumque recusetflava ruinosi lupa degustare sepulchri,horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,his languentem animum servant et seria vitae,his clunem atque latus discunt vibrare magistris,quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illisemper habenda fides: oculos fuligine pascitdistinctus croceis et reticulatus adulter,suspectus tibi sit quanto vox mollior et quosaepius in teneris haerebit dextera lumbis,hic erit in lecto fortissimus: exuit illicpersonam docili Thais saltata Triphallo.‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:purum te contendo virum, contendo: fateris?an vocat ancillas tortoris pergula?’ Noviconsilia et veteres quaecumque monetis amici:pone seram, cohibe. sed quis custodiat ipsoscustodes, qui nunc lascivae furta puellaehac mercede silent? crimen commune tacetur:prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxorSunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper