provocat ac tollit pendentis praemia coxae;ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:palma inter dominas, virtus natalibus aequa,nil ibi per ludum simulabitur, omnia fientad verum, quibus incendi iam frigidus aevoLaomedontiades et Nestoris hirnea possit,tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,ac pariter toto repetitus clamor ab antroiam fas est, admitte viros. si dormit adulter,illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;si nihil est, servis incurritur; abstuleris spemservorum, veniet conductus aquarius; hic siquaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,quo minus imposito clunem summittat asello.atque utinam ritus veteres et publica saltemhis intacta malis agerentur sacra! sed omnesnoverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penemmaiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,intulerit, ubi velari pictura iubeturquaecumque alterius sexus imitata figuras.Et quis tune hominum contemptor numinis? aut quissimpuvium ridere Numae nigrumque catinumet Vaticano fragiles de monte patellasausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?Audio quid veteres olim moneatis amici:‘pone seram, cohibe.’ sed quis custodiet ipsoscustodes? cauta est et ab illis incipit uxor.iamque eadem summis pariter minimisque libido,nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum,quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,conducit comites sellam cervical amicasnutricem et flavam cui det mandata puellam,haec tamen argenti superest quodcumque paternilevibus athletis et vasa novissima donat;multis res angusta domi, sed nulla pudorempaupertatis habet nec se metitur ad illumquem dedit haec posuitque modum, tamen utile quid sitprospiciunt aliquando viri, frigusque famemque