haeremus. dic ipsa. olim convenerat, inquit,‘ut faceres tu quod velles, nec non ego possemindulgere mihi. clames licet et mare caeloconfundas, homo sum.’ nihil est audacius illisdeprensis: iram atque animos a crimine sumunt.Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?praestabat castas humilis fortuna Latinasquondam, nec vitiis contingi parva sinebanttecta labor somnique breves et vellere Tuscovexatae duraeque manus ac proximus urbiHannibal et stantes Collina turre mariti,nunc patimur longae pacis mala, saevior armisluxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quopaupertas Romana perit, hinc fluxit ad istoset Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletosatque coronatum et petulans madidumque Tarentumprima peregrinos obscaena pecunia moresintulit, et turpi fregerunt saecula luxudivitiae molles, quid enim Venus ebria curat?inguinis et capitis quae sint discrimina, nescitgrandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,cum bibitur concha, cum iam vertigine tectumambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.I nunc et dubita, qua sorbeat aera sannaTullia, quid dicat notae collactea MauraeMaura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram.noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hiceffigiemque deae longis siphonibus implentinque vices equitant ac Luna teste moventur;inde domos abeunt: tu calcas luce reversaconiugis urinam magnos visurus amicos.Nota bonae secreta deae, cum tibia lumbosincitat et cornu pariter vinoque ferunturattonitae crinemque rotant ululantque Priapimaenades. o quantus tunc illis mentibus ardorconcubitus, quae vox saltante libidine, quantusille meri veteris per crura madentia torrens!lenonum ancillas posita Saufeia corona