filiolam turpi vetulae producere turpem.Nulla fere causa est in qua non femina litemmoverit. accusat Manilia, si rea non est.conponunt ipsae per se formantque libellos,principium atque locos Celso dictare paratae.Endromidas Tyrias et femineum ceromaquis nescit, vel quis non vidit vulnera pali,quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessitatque omnes implet numeros dignissima prorsusFlorali matrona tuba, nisi si quid in illopectore plus agitat veraeque paratur harenae,quem praestare potest mulier galeata pudorem,quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsavir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,balteus et manicae et cristae crurisque sinistridimidium tegimen! vel, si diversa movebitproelia, tu felix ocreas vendente puella.hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarumdelicias et panniculus bombycinus urit.aspice quo fremitu monstratos perferat ictuset quanto galeae curvetur pondere, quantapoplitibus sedeat quam denso fascia libro,et ride positis scaphium cum sumitur armis.dicite vos, neptes Lepidi caecive MetelliGurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquamhos habitus, quando ad palum gemat uxor Asyli.Semper habet lites alternaque iurgia lectusin quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior,cum simulat gemitus occulti conscia facti;aut odit pueros aut ficta paelice plorat,uberibus semper lacrimis semperque paratisin statione sua atque expectantibus illam,quo iubeat manare modo; tu credis amorem,tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellisexorbes, quae scripta et quot lecture tabellas,si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!sed iacet in servi complexibus aut equitis. ‘dic,dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.’