non es amaturus, ducendi nulla videturcausa, nec est quare cenam et mustacea perdaslabente officio crudis donanda, nec illudquod prima pro nocte datur, cum lance beataDacicus et scripto radiat Germanicus auro.si tibi simplicitas uxoria, deditus uniest animus, summitte caput cervice parataferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantiset spoliis; igitur longe minus utilis illiuxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.nil umquam invita donabis coniuge, vendeshac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.haec dabit affectus: ille excludatur amicusiam senior, cuius barbam tua ianua vidit.testandi cum sit lenonibus atque lanistislibertas et iuris idem contingat harenae,non unus tibi rivalis dictabitur heres.Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servussupplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.’‘o demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.’imperat ergo viro. set mox haec regna relinquitpermutatque domos et flammea conterit, indeavolat et spreti repetit vestigia lecti;ornatas paulo ante fores, pendentia linquitvela domus et adhuc virides in limine ramos.sic crescit numerus, sic fiunt octo maritiquinque per autumnos, titulo res digna sepulchri.Desperanda tibi salva concordia socru,illa docet spoliis nudi gaudere mariti,illa docet missis a corruptore tabellisnil rude nec simplex rescribere, decipit illacustodes aut aere domat; tunc corpore sanoadvocat Archigenen onerosaque pallia iactat.abditus interea latet et secretus adulter,inpatiensque morae silet et praeputia ducit.scilicet expectas ut tradat mater honestosatque alios mores quam quos habet? utile porro