Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?sit formosa decens dives fecunda, vetustosporticibus disponat avos, intactior omnicrinibus effusis bellum dirimente Sabina,rara avis in terris nigroque simillima cycno:quis feret uxorem cui constant omnia? malo,malo Venusinam quam te, Cornelia, materGracchorum, si cum magnis virtutibus adfersgrande supercilium et numeras in dote triumphos,tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacemin castris et cum tota Carthagine migra.‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,dum sibi nobilior Latonae gente videturatque eadem scrofa Niobe fecundior alba.quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semperimputet? huius enim rari summique voluptasnulla boni, quotiens animo corrupta superboplus aloes quam mellis habet, quis deditus autemusque adeo est, ut non illam quam laudibus efferthorreat inque diem septenis oderit horis?Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,nam quid rancidius, quam quod se non putat ullaformosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,cum sit turpe magis nostris nescire Latine;hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?concumbunt Graece, dones tamen ista puellistune etiam, quam sextus et octogensimus annuspulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicusin vetula: quotiens lascivum intervenit illud, modo sub lodice relictisuteris in turba, quod enim non excitet inguenvox blanda et nequam? digitos habet, ut tamen omnessubsidant pinnae, dicas haec mollius Haemoquamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis