intravit calidum veteri centone lupanaret cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillisprostitit auratis titulum mentita Lyciscaeostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,excepit blanda intrantis atque aera poposcit;continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.mox lenone suas iam dimittente puellastristis abit, et quod potuit tamen ultima cellamclausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,et lassata viris necdum satiata recessit,obscurisque genis turpis fumoque lucernaefoeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.Hippomanes carmenque loquar coctumque venenumprivignoque datum? faciunt graviora coactaeimperio sexus minimumque libidine peccant.Optima set quare Censennia teste marito?bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:inde faces ardent, veniunt a dote sagittae,libertas emitur; coram licet innuat atquerescribat: vidua est, locuples quae nupsit avaro.Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?si verum excutias, facies, non uxor amatur.tres rugae subeant et se cutis arida laxet,fiant obscuri dentes oculique minores:collige sarcinulas, dicet libertus, ‘et exi.iam gravis es nobis, et saepe emungeris, exiocius’ et propera, sicco venit altera naso.interea calet et regnat poscitque maritumpastores et ovem Canusinam ulmosque Falernas;quantulum in hoc? pueros omnes, ergastula tota;quodque domi non est, sed habet, vicinus, ematur.mense quidem brumae, quo iam mercator Iasonclausus et armatis opstat casa candida nautis,grandia tolluntur crystallina, maxima rursusmyrrhina, deinde adamans notissimus et Beronicesin digito factus pretiosior: hunc dedit olimbarbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori,observant ubi festa mero pede sabbata regeset vetus indulget senibus clementia porcis.