quippe indignatur veteri parere clienti,quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.maxima quaeque domus servis est plena superbis.ecce alius quanto porrexit murmure panemvix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,quae genuinum agitent, non admittentia morsum;sed tener et niveus mollique siligine fictusservatur domino, dextram cohibere memento,salva sit artoptae reverentia, finge tamen teinprobulum, superest illic qui ponere cogat:‘vis tu consuetis, audax conviva, canistrisimpleri panisque tui novisse colorem?’‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relictaconiuge per montem adversum gelidasque cucurriEsquilias, fremeret saeva cum grandine vernusIuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’Aspice quam longo distinguat pectore lancemquae fertur domino squilla, et quibus undique saeptaasparagis qua despiciat convivia cauda,dum venit excelsi manibus sublata ministri.set tibi dimidio constrictus cammarus ovoponitur exigua feralis cena patella.ipse Venafrano piscem perfundit: at hic quipallidus adfertur misero tibi caulis olebitlanternam; illud enim vestris datur alveolis quodcanna Micipsarum prora subvexit acuta,propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,quod tutos etiam facit a serpentibus atris.Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quemTauromenitanae rupes, quando omne peractum estet iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,retibus adsiduis penitus scrutante macelloproxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,instruit ergo focum provincia, sumitur illincquod captator emat Laenas, Aurelia vendat.Virroni muraena datur, quae maxima venitgurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.vos anguilla manet longae cognata colubrae,