adferri minimasque nuces assemque rogatum,ad mensam quotiens parasitus venerit infans.Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,boletus domino, set quales Claudius editante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebitpoma dari, quorum solo pascaris odore,qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,credere quae possis subrepta sororibus Afris:tu scabie frueris mali, quod in aggere roditqui tegitur parma et galea, metuensque flagellidiscit ab hirsuta iaculum torquere capella.Forsitan inpensae Virronem parcere credas,hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimusquis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,si nescis, ut per lacrimas effundere bilemcogaris pressoque diu stridere molari.tu tibi liber homo et regis conviva videris:captum te nidore suae putat ille culinae;nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illumbis ferat, Etruscum puero si contigit aurumvel nodus tantum et signum de paupere loro?spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iamsemesum leporem atque aliquid de clunibus apri,ad nos iam veniet minor altilis.’ inde paratointactoque omnes et stricto pane tacetis.ille sapit qui te sic utitur, omnia ferresi potes, et debes, pulsandum vertice rasopraebebis quandoque caput, nec dura timebisflagra pati, his epulis et tali dignus amico.