unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.profuit ergo nihil misero, quod comminus ursosfigebat Numidas Albana nudus harenavenator, quis enim iam non intellegat artespatricias? quis priscum illud miratur acumen.Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.Nec melior vultu quamvis ignobilis ibatRubrius, offensae veteris reus atque tacendae,et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.Montani quoque venter adest abdomine tardus,et matutino sudans Crispinus amomoquantum vix redolent duo funera, saevior illoPompeius tenui iugulos aperire susurro,et qui vulturibus servabat viscera DacisFuscus marmorea meditatus proelia villa,et cum mortifero prudens Veiento Catullo,qui numquam visae flagrabat amore puellae,grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,caecus adulator, dirusque a ponte satellesdignus Aricinos qui mendicaret ad axesblandaque devexae iactaret basia raedae.nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixitin laevum conversus, at illi dextra iacebatbelua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictuset pegma et pueros inde ad velaria raptos.Non cedit Veiento, set ut fanaticus oestropercussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingensomen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi.regem aliquem capies, aut de temone Britannoexcidet Arviragus. peregrina est belua, cerniserectas in terga sudes?‘ hoc defuit unumFabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illodedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,quae tenui muro spatiosum colligat orbem,debetur magnus patinae subitusque Prometheus,argillam atque rotam citius properate; sed ex hoctempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’vicit digna viro sententia, noverat illeluxuriam inperii veterem noctesque Neronis