stridebat deformis hiems praedamque recentemservabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servatignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,obstitit intranti miratrix turba parumper,ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;exclusi spectant admissa obsonia patres.itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,‘privatis maiora focis, genialis agaturiste dies, propera stomachum laxare sagina,et tua servatum consume in saecula rhombum.ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illisurgebant cristae; nihil est quod credere de senon possit cum laudatur dis aequa potestas.sed derat pisci patinae mensura, vocanturergo in consilium proceres, quos oderat ille,in quorum facie miserae magnaeque sedebatpallor amicitiae, primus clamante Liburnocurrite, iam sedit rapta properabat abollaPegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.anne aliud tum praefecti? quorum optimus atqueinterpres legum sanctissimus omnia, quamquamtemporibus diris, tractanda putabat inermiiustitia, venit et Crispi iucunda senectus,cuius erant mores qualis facundia, miteingenium, maria ac terras populosque regentiquis comes utilior, si clade et peste sub illasaevitiam damnare et honestum adferre liceretconsilium? sed quid violentius aure tyranni,cum quo de pluviis aut aestibus aut nimbosovere locuturi fatum pendebat amici?illa igitur numquam derexit bracchia contratorrentem, nec civis erat qui libera possetverba animi proferre et vitam inpendere vero.sic multas hiemes atque octogensima viditsolstitia, his armis illa quoque tutus in aula.Proximus eiusdem properabat Acilius aevicum iuvene indigno quem mors tam saeva maneretet domini gladiis tam festinata; sed olimprodigio par est in nobilitate senectus,