iam medias aliamque famem, cum pulmo Falernoarderet, nulli maior fuit usus edenditempestate mea; Circeis nata forent anLucrinum ad saxum Rutupinove edita fundoostrea callebat primo deprendere morsu,et semel aspecti litus dicebat echini.Surgitur et misso proceres exire iubenturconsilio, quos Albanam dux magnus in arcemtraxerat attonitos et festinare coactostamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambrisdicturus, tamquam ex diversis partibus orbisanxia praecipiti venisset epistula pinna.Atque utinam his potius nugis tota illa dedissettempora saevitiae, claras quibus abstulit urbiinlustresque animas impune et vindice nullo,sed periit postquam cerdonibus esse timenduscoeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,ut bona summa putes aliena vivere quadra;si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquasCaesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,quamvis iurato metuam tibi credere testi.ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsumdefecisse puta, quod inani sufficit alvo:nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis parsdimidia brevior? tantine iniuria cenae,tam ieiuna fames, cum possit honestius illicet tremere et sordes farris mordere canini?Primo fige loco, quod tu discumbere iussusmercedem solidam veterum capis officiorum,fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos postsi libuit menses neglectum adhibere clientem,tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,una simus, ait. votorum summa! quid ultraquaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnumdebeat et ligulas dimittere, sollicitus netota salutatrix iam turba peregerit orbem,sideribus dubiis aut illo tempore quo sefrigida circumagunt pigri serraca Bootae.