nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites,Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei?iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,et linguam et mores et cum tibicine chordasobliquas nec non gentilia tympana secumvexit et ad circum iussas prostare puellas.ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,et ceromatico fert niceteria collo,hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut AlabandisEsquilias dictumque petunt a vimine collem,viscera magnarum domuum dominique futuri,ingenium velox, audacia perdita, sermopromptus et Isaeo torrentior: ede quid illumesse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:grammaticus rhetor geometres pictor aliptesaugur schoenobates medicus magus: omnia novitGraeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thraxqui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.Horum ego non fugiam conchylia? me prior illesignabit fultusque toro meliore recumbet,advectus Romam quo pruna et cottona vento?usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelumhausit Aventini baca nutrita Sabina?Quid quod adulandi gens prudentissima laudatsermonem indocti, faciem deformis amici,et longum invalidi collum cervicibus aequatHerculis Antaeum procul a tellure tenentis,miratur vocem angustam, qua deterius necille sonat quo mordetur gallina marito?haec eadem licet et nobis laudare, sed illiscreditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cumuxorem comoedus agit vel Dorida nullocultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,non persona, loqui; vacua et plana omnia dicasinfra ventriculum et tenui distantia rima.nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illicaut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: