pulsatus rogat et pugnis concisus adoratut liceat paucis cum dentibus inde reverti.Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet tenon derit clausis domibus, postquam omnis ubiquefixa catenatae siluit compago tabernae.interdum et ferro subitus grassator agit rem;armato quotiens tutae custode tenenturet Pomptina palus et Gallinaria pinus,sic inde huc omnes tamquam ad vivaria curruntqua fornace graves, qua non incude catenae?maximus in vinclis ferri modus, ut timeas nevomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.felices proavorum atavos, felicia dicassaecula quae quondam sub regibus atque tribunisviderunt uno contentam carcere Romam.His alias poteram et pluris subnectere causas;sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;nam mihi commota iam dudum mulio virgaadnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens teRoma tuo refici properantem reddet Aquino,me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianamconverte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas,auditor gelidos veniam caligatus in agros.’Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandusad partes, monstrum nulla virtute redemptuma vitiis, aegrae solaque libidine fortesdeliciae; viduas tantum aspernatus. adulter,quid refert igitur, quantis iumenta fatigetporticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?nemo malus felix, minime corruptor et idemincestus, cum quo nuper vittata iacebatsanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.Sed nunc de factis levioribus, et tamen altersi fecisset idem, caderet sub iudice morum;nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebatCrispinum: quid agas, cum dira et foedior omnicrimine persona est? mullum sex milibus emit,aequantem sane paribus sestertia libris,ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur,