herba, nec ingentium violarent marmora tofum.Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestisnullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,res hodie minor est here quam fuit atque eadem crasdeteret exiguis aliquid, proponimus illucire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,dum nova canities, dum prima et recta senectus,dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus meporto meis nullo dextram subeunte bacillo.cedamus patria, vivant Artorius isticet Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,quis facile est aedem conducere flumina portus,siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,et praebere caput domina venale sub hasta,quondam hi cornicines et municipalis harenaeperpetui comites notaeque per oppida buccaemunera nunc edunt et, verso pollice vulguscum iubet, occidunt populariter; inde reversiconducunt foricas, et cur non omnia, cum sintquales ex humili magna ad fastigia rerumextollit quotiens voluit Fortuna iocari?Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,si malus est, nequeo laudare et poscere; motusastrorum ignoro; funus promittere patrisnec volo nec possum; ranarum viscera numquaminspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,quae mandat, norunt alii; me nemo ministrofur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquammancus et extinctae corpus non utile dextrae,quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervensaestuat occultis animus semperque tacendis?nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,participem qui te secreti fecit honesti:carus erit Verri qui Verrem tempore quo vultaccusare potest, tanti tibi non sit opaciomnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,ut somno careas ponendaque praemia sumastristis, et a magno semper timearis amico.Quae nunc divitibus gens acceptissima nostriset quos praecipue fugiam, properabo fateri,