natio comoeda est. rides, maiore cachinnoconcutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,accipit endromidem; si dixeris aestuo, sudat.non sumus ergo pares: melior, qui semper et omninocte dieque potest aliena sumere vultuma facie, iactare manus, laudare paratus,si bene ructavit, si rectum minxit amicus,si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.Praeterea sanctum nihil est neque ab inguine tutum,non matrona Laris, non filia virgo, neque ipsesponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;horum si nihil est, aviam resupinat amici,scire volunt secreta domus atque inde timeri.et quoniam coepit Graecorum mentio, transigymnasia atque audi facinus maioris abollae.Stoicus occidit Baream delator amicumdiscipulumque senex, ripa nutritus in illa,ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnatProtogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,qui gentis vitio numquam partitur amicum,solus habet, nam cum facilem stillavit in auremexiguum de naturae patriaeque veneno,limine summoveor, perierunt tempora longiservitii; nusquam minor est iactura clientis.Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quodpauperis hic meritum, si curet nocte togatuscurrere, cum praetor lictorem impellat et irepraecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,ne prior Albinam et Modiam collega salutet?divitis hic servo claudit latus ingenuorumfilius; alter enim quantum in legione tribuniaccipiunt donat Calvinae vel Catienae,ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,cum tibi vestiti facies scorti placet, haereset dubitas alta Chionen deducere sella,da testem Romae tam sanctum quam fuit hospesnuminis Idaei, procedat vel Numa vel quiservavit trepidam flagranti ex aede Minervam: