non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,en habitum quo te leges ac iura ferentemvulneribus crudis populus modo victor, et illudmontanum positis audiret vulgus aratris.quid non proclames, in corpore iudicis istasi videas? quaero an deceant multicia testem,acer et indomitus libertatisque magister,Cretice, perluces. dedit hanc contagio labemet dabit in plures, sicut grex totus in agrisunius scabie cadit et porrigine porciuvaque conspecta livorem ducit ab uva.Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;nemo repente fuit turpissimus, accipient tepaulatim qui longa domi redimicula sumuntfrontibus et toto posuere monilia collo,atque bonam tenerae placant abdomine porcaeet magno cratere deam; sed more sinistroexagitata procul non intrat femina limen:solis ara deae maribus patet, ite profanae,clamatur, nullo gemit hic tibicina cornu.talia secreta coluerunt orgia taedaCecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.ille supercilium madida fuligine tinctumobliqua producit acu pingitque trementisattolens oculos; vitreo bibit ille priapo,reticulumque comis aura tum ingentibus impletcaerulea indutus scutulata aut galbina rasa,et per Iunonem domini iurante ministro;ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbatarmatum, cum iam tolli vexilla iuberet,res memoranda novis annalibus atque recentihistoria, speculum civilis sarcina belli;nimirum summi ducis est occidere Galbamet curare cutem; summi constantia civisBebriacis campis spolium adfectare Palati,et pressum in faciem digitis extendere panem,quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,