concubitu, qui tunc leges revocabat amarasomnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,cum tot abortivis fecundam Iulia vulvamsolveret et patruo similes effunderet offas.nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictoscontemnunt Scauros et castigata remordent?Non tulit ex illis torvum Laronia quendamclamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis?atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae temoribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen undehaec emis, hirsuto spirant opobalsama colloquae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,quod si vexantur leges ac iura, citariante omnes debet Scantinia: respice primumet scrutare viros; faciunt nam plura, sed illosdefendit numerus iunctaeque umbone phalanges,magna inter molles concordia, non erit ullumexemplum in nostro tam detestabile sexu.Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.Numquid nos agimus causas, civilia iuranovimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:vos lanam trahitis calathisque peracta refertisvellera, vos tenui praegnantem stamine fusumPenelope melius, levius torquetis Arachne,horrida quale facit residens in codice paelex,notum est cur solo tabulas inpleverit Histerliberto, dederit vivus cur multa puellae;dives erit magno quae dormit tertia lecto;tu nube atque tace: donant arcana cylindros.de nobis post haec tristis sententia fertur?dat veniam corvis, vexat censura columbas.’Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentemStoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quidnon facient alii, cum tu multicia sumas,Cretice, et hanc vestem populo mirante peroresin Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem