Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,atque una transire vadum tot milia cumbanec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.sed tu vera puta: Curius quid sentit et amboScipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illosumbra venit? cuperent lustrari, si qua darentursulpura cum taedis et si foret umida laurus,illic heu miseri traducimur. arma quidem ultralitora Iuvernae promovimus et modo captasOrcadas ac minima contentos nocte Britannos;sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,non faciunt illi quos vicimus, et tamen unusArmenius Zalaces cunctis narratur ephebismollior ardenti sese indulsisse tribuno.aspice quid faciant commercia: venerat obses,hic fiunt homines, nam si mora longior urbemindulsit pueris, non umquam derit amator,mittentur bracae cultelli frena flagellum;sic praetextatos referunt Artaxata mores.Quamvis digressu veteris confusus amicilaudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumisdestinet atque unum civem donare Sibyllae.ianua Baiarum est et gratum litus amoenisecessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut nondeterius credas horrere incendia, lapsustectorum adsiduos ac mille pericula saevaeurbis et Augusto recitantes mense poetas?Sed dum tota domus raeda componitur una,substitit ad veteres arcus madidamque Capenam,hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,nunc sacri fontis nemus et delubra locanturIudaeis, quorum cophinus faenumque supellex(omnis enim populo mercedem pendere iussa estarbor et eiectis mendicat silva Camenis).in vallem Egeriae descendimus et speluncasdissimiles veris, quanto praesentius essetnumen aquis, viridi si margine clauderet undas