hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,hic turpis Cybeles et fracta voce loquendilibertas et crine senex fanaticus albosacrorum antistes, rarum ac memorabile magnigutturis exemplum conducendusque magister,quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iammore supervacuam cultris abrumpere carnem?Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotemcornicini, sive hic recto cantaverat aere;signatae tabulae, dictum feliciter, ingenscena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.o proceres, censore opus est an haruspice nobis?scilicet horreres maioraque monstra putares,si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?segmenta et longos habitus et flammea sumitarcano qui sacra ferens nutantia lorosudavit clupeis ancilibus. o pater urbis,unde nefas tantum Latiis pastoribus? undehaec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,nec quereris patri? vade ergo et cede severiiugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium crasprimo sole mihi peragendum in valle Quirini.’quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicusnec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,fient ista palam, cupient et in acta referri,interea tormentum ingens nubentibus haeretquod nequeant parere et partu retinere maritos,sed melius, quod nil animis in corpora iurisnatura indulget: steriles moriuntur, et illisturgida non prodest condita pyxide Lyde,nec prodest agili palmas praebere luperco.Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,lustravitque fuga mediam gladiator harenamet Capitolinis generosior et Marcelliset Catuli Paulique minoribus et Fabiis etomnibus ad podium spectantibus, his licet ipsumadmoveas cuius tunc munere retia misit.Esse aliquos manes et subterranea regna