Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequornavigio montem ascendit sortesque poposcit,paulatimque anima caluerunt mollia saxaet maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,quidquid agunt homines, votum timor ira voluptasgaudia discursus, nostri farrago libelli est.et quando uberior vitiorum copia? quandomaior avaritiae patuit sinus? alea quandohos animos? neque enim loculis comitantibus iturad casum tabulae, posita sed luditur arca.proelia quanta illic dispensatore videbisarmigero! simplexne furor sestertia centumperdere et horrenti tunicam non reddere servo?quis totidem erexit villas, quis fercula septemsecreto cenavit avus? nunc sportula primolimine parva sedet turbae rapienda togatae;ille tamen faciem prius inspicit et trepidat nesuppositus venias ac falso nomine poscas:agnitus accipies, iubet a praecone vocariipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsinobiscum, da praetori, da deinde tribuno.sed libertinus prior est. prior inquit ‘ego adsum.cur timeam dubitemve locum defendere? quamvisnatus ad Euphraten, molles quod in aure fenestraearguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernaequadringenta parant, quid confert purpura maioroptandum, si Laurenti custodit in agroconductas Corvinus oves, ego possideo plusPallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,vincant divitiae, sacro ne cedat honorinuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,quandoquidem inter nos sanctissima divitiarummaiestas, etsi funesta pecunia templonondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,ut colitur Pax atque Fides Victoria Virtusquaeque salutate crepitat Concordia nido.Sed cum summus honor finito conputet anno,sportula quid referat, quantum rationibus addat,quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc estet panis fumusque domi? densissima centum