partes quisque suas ad mensuram inguinis heres,accipiat sane mercedem sanguinis, et sicpalleat ut nudis pressit qui calcibus anguemaut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,cum populum gregibus comitum premit hic spoliatorpupilli prostantis et hic damnatus inaniiudicio? quid enim salvis infamia nummis?exul ab octava Marius bibit et fruitur disiratis, at tu victrix provincia ploras.Haec ego non credam Venusina digna lucerna?haec ego non agitem? sed quid magis Heracleasaut Diomedeas aut mugitum labyrinthiet mare percussum puero fabrumque volantem,cum leno accipiat moechi bona, si capiendiius nullum uxori, doctus spectare lacunar,doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?cum fas esse putet curam sperare cohortisqui bona donavit praesepibus et caret omnimaiorum censu, dum pervolat axe citatoFlaminiam puer Automedon? nam lora tenebatipse, lacernatae cum se iactaret amicae.Nonne libet medio ceras inplere capacesquadrivio, cum iam sexta cervice feraturhinc atque inde patens ac nuda paene cathedraet multum referens de Maecenate supinosignator falsi, qui se lautum atque beatumexiguis tabulis et gemma fecerit uda?Occurrit matrona potens, quae molle Calenumporrectura viro miscet sitiente rubetaminstituitque rudes melior Lucusta propinquasper famam et populum nigros efferre maritos,aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.criminibus debent hortos praetoria mensas,argentum vetus et stantem extra pocula caprum,quem patitur dormire nurus corruptor avarae,quem sponsae turpes et praetextatus adulter?si natura negat, facit indignatio versumqualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.