accusator erit qui verbum dixerit hic est.securus licet Aenean Rutulumque ferocemcommittas, nulli gravis est percussus Achillesaut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:ense velut stricto quotiens Lucilius ardensinfremuit, rubet auditor cui frigida mens estcriminibus, tacita sudant praecordia culpa,inde ira et lacrimae. tecum prius ergo volutahaec animo ante tubas: galeatum sero duellipaenitet.’ experiar quid concedatur in illos,quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialemOceanum, quotiens aliquid de moribus audentqui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,indocti primum, quamquam plena omnia gypsoChrysippi invenias; nam perfectissimus horum,si quis Aristotelen similem vel Pittacon emitet iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.frontis nulla fides; quis enim non vicus abundattristibus obscaenis? castigas turpia, cum sisinter Socraticos notissima fossa cinaedos?hispida membra quidem et durae per bracchia saetaepromittunt atrocem animum, sed podice levicaeduntur tumidae medico ridente mariscae.rarus sermo illis et magna libido tacendiatque supercilio brevior coma. verius ergoet magis ingenue Peribomius; hunc ego fatisinputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.horum simplicitas miserabilis, his furor ipsedat veniam; sed peiores, qui talia verbisHerculis invadunt et de virtute locuticlunem agitant, ego te ceventem, Sexte, verebor?infamis Varillus ait quo deterior te?loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;quis tulerit Gracchos de seditione querentes?quis caelum terris non misceat et mare caelo,si fur displiceat Verri, homicida Miloni,Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?qualis erat nuper tragico pollutus adulter