quadrantes lectica petit, sequiturque maritumlanguida vel praegnas et circumducitur uxor.hic petit absenti nota iam callidus arteostendens vacuam et clausam pro coniuge sellamGalla mea est inquit, ‘citius dimitte, moraris?profer, Galla, caput, noli vexare, quiescit.’Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:sportula, deinde forum iurisque peritus Apolloatque triumphales, inter quas ausus haberenescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.vestibulis abeunt veteres lassique clientesvotaque deponunt, quamquam longissima cenaespes homini; caulis miseris atque ignis emendus.optima silvarum interea pelagique vorabitrex horum, vacuisque toris cantum ipse iacebitnam de tot pulchris et latis orbibus et tamantiquis una comedunt patrimonia mensa,nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istasluxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totosponit apros, animal propter convivia natum!poena tamen praesens, cum tu deponis amictusturgidus et crudum pavonem in balnea portas,hinc subitae mortes atque intestata senectus;it nova nec tristis per cunctas fabula cenas:ducitur iratis plaudendum funus amicis.Nil erit ulterius quod nostris moribus addatposteritas, eadem facient cupientque minores,omne in praecipiti vitium stetit, utere velis,totos pande sinus, dicas hic forsitan ‘undeingenium par materiae? unde illa priorumscribendi quodcumque animo flagrante liberetsimplicitas? “cuius non audeo dicere nomen?quid refert, dictis ignoscat Mucius an non?”’pone Tigellinum: taeda lucebis in illaqua stantes ardent qui fixo gutture fumant,et latum media sulcum deducis harena.Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehaturpensilibus plumis atque illinc despiciat nos?‘cum veniet contra, digito compesce labellum: